Pagina (528/687)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Iam celerrimo advolo calamo, et compendium quoddam exhibeo ex meo discursu Ser.mo Archiduci Leopoldo tradito, non ut te doceam, sed ut offeram ad examen et iudicium haec qualiacunque, saltem ad minus aliquid inerit boni. Observationes per azimutha et altitudines in scrupulis etiam transscribere non licuit, propter temporis angustiam; quotiescunque autem petierit vel opus habuerit, ego libenter omnia communicabo. Extruxi schema Copernicanum, sed correctum in motibus et eccentricitatibus, Ill.mo Card.li S. Susannae(924) in Pergameno; credo quod audiverit: similiter, Ill.mo D. Caesio, motus [vedi figura venere.gif] et [vedi figura mercurio.gif] correctiores: novam prae manibus habeo restitutionem motuum caelestium. Libenter audirem opinionem V. D. de distantia solis a terra in semidiametris terrae. Observationes etiam eclipsium transmisi ante aliquot tempora; sed responsum neque iudicium habui ullum.
      Hic cometa visus est, in Germania saltem, mense Novembri et Decembri. Ascendit a plaga meridionali per primam decuriam [vedi figura scorpion.gif] et Bootem usque ad Ursam maiorem ad latera. Non observavit plene ductum circuli maximi, sed incurvatus fuit cursus eius versus meridiem circa finem per 2° circiter, concurrente hic causa aliqua optica, ut fit in reliquis planetis et maxime Saturno in consimilibus commutationibus anomaliae gradibus 20° ultimis circiter. Nullam habuit parallaxin sive diversitatem aspectus: procul dubio ipse notasti 13 Xmbris, hora 4.15' post mediam noctem: fuit semper, ante et post, eadem distantia proportionaliter, ratione motus diurni, tunc quidem 20' vel 25' per tubum a stella parva 4ae magnitudinis, tam in humili quam elatiori situ.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XII. Carteggio 1614-1619
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 687

   





Ser Archiduci Leopoldo Copernicanum Ill Card S. Susannae Pergameno Ill Caesio Germania Novembri Decembri Bootem Ursam Saturno Xmbris