16 Xmbris mediatio caeli cum 5°. 55' [vedi figura scorpion.gif]; declin. 40°. 16' 1/3; latit. 49°. 33' 1/2; long. 12°. 25' vel 30' [vedi figura bilancia.gif] mane hora 5. 34' post mediam noctem: elevatio poli 46°. 45' per altitudines et azimutha diligenter per aurichalcicum quadrantem. Fuit positus cometa, meo iudicio, circa semitam Saturni, similis stellae 3ae magnitudinis; per tubum similis factus stellae lae magnitudinis (idque circa medium Xmbris), occupavit 30" circiter in diametro capitis: distantia eius a [vedi figura 1368a.gif] 30000 semid. terrae, hoc est 20 miglioni e mezo leghe todesche. Caput cubice fuit decies maius terra. Caudae longitudo maxima erat 35°, et latitudo 4° circiter: ergo caudae longitudo 9000 diam. terrae, latitudo 1050 diam. terrae.
[vedi figura 1368b.gif] Materia eius fuit ex maculis solaribus, sensim aggregatis, dissipatis, et de novo coagulatis in certo et proportionato caeli ambitu sive profundo convenienti. Generatio et forma ac lux eius, prout videmus in speculis ustoriis. Circa finem caudae fuit materia illa opaca instar lentis (talis adhuc restat de 1572). Caput sive punctum lucidum (licet etiam laceratum propter inaequalitatem lentis) fuit punctum concursus sive focus (a); caudam effecerunt radii incidentes et reflexi cum tangenti ad pares semper angulos, ut omnium repercussionum regula est in speculis. In meditullio linea valde lucida fuit, quia radii incidentes et reflexi erant iidem et concurrebant. Ipse focus agitavit lentem, et semper ac necessario in oppositum solis ob hanc speculationem.
| |
Xmbris Saturni Xmbris Materia
|