Pagina (530/687)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Adiuvit etiam potentia solis in medio mundi et versus orientem commovit eum: alias motus eius longe velocior contra signorum ordinem effectus fuisset. Cursus enim eius fuit retrogradus respectu zodiaci per [vedi figura scorpion.gif] [vedi figura bilancia.gif] [vedi figura vergine.gif] effectus.
      Potius est signum praeteritorum malorum et instantium sive praesentium, quam futurorum, ut crux posita in signum demortui. Est pestis maioris mundi. Etiam caelum excrementa et alterationes sua patefacit: nihil enim creatura sub sole perpetuum, fixum, incorruptibile, excepto illo quod regeneratur per [vedi figura acquario.gif] et spiritum, et est materia sulphurea, tenax, ex magno Aethnaeo solari Archaeo congesta. Totus mundus a circumferentia usque ad centrum ultra suum gradum commotus est. Non necessario sequuntur pestes, mors principum, etsi ex aliis causis aliqua magna capita anno praesenti periclitabuntur. Nova haeresis excitabitur cum haereticis antiquis, et florebunt per tempus; sed arescent et evanescent, ut hic cometa. Ab oriente et meridie omne malum ad nos; sed et flagellum super eosdem veniet. Mundus titubabit per 4 1/2 annos usque ad magnam [vedi figura congiun.gif] [vedi figura saturno.gif] [vedi figura giove.gif]; ibi omnia reformabuntur, et forte seculum redibit ad antiquum silentium: florebunt artes (qualium tu non minimus es prodromus et praecursor in mathematicis et physicis), veritas, pax, iusticia plane ignea, et otium abscindetur: ac qui iam in spiritu animali ac calliditate politica florent, confundentur in astutiis et adinventionibus suis; qui autem Deum timebunt et sapientiam suam inde haurient, non confundentur in aeternum, nec est quod timeant ab angelo isto percutiente, sine negocio perambulante in tenebris, hoc est a cometa tali.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XII. Carteggio 1614-1619
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 687

   





Aethnaeo Archaeo Deum