Clarissime Domine S. P.
Ex ingenii tui praestantia te novi, Galilaee, etsi nunquam viderim. Anni sunt xiiij, cum circinum tuum, in eoque praxim geometriae facilimam, monstrante Illustri Domino Martino Sborowski, tuo discipulo, primum conspexi. Haec prima notitiae rudimenta. Postquam vero Medicaeos Planetas detexisti, incredibile est quantum accesserit admirationis ob res novas et quibus omnis orbium soliditas, antiquis credita, tolleretur. Hoc firmissimum argumentum nostris in Academia saepe opposui, cum res veniret, ut fieri solet in scholis, ad controversiam. Audio extare alia de maculis solaribus: verum illa nondum licuit videre, ut et de iis quae per aquas vehuntur. Rogo te, fac me participem. Quando autem tuum Systema reipublicae literariae dabis? An opinio rerum veritati impedimenta obiicit? Hoc est quod veremur omnes. Tu tamen perge. Philosophorum sententiae ab opinione multitudinis semper aliae sunt. Ego cum essem in Prussia multa in variis bibliothecis reperi, quae suo tempore, post quam medicinae studia confecero, in lucem prodibunt et te salutabunt. Vale.
Datum Patavii, xxviij Maii 1621.
Clarissimae tuae Dominationi
AddictissimusM. Ioannes Broscius, Curzeloviensis,
Academiae Cracoviensis Ordinarius Mathematicus, m. p.
Fuori: Clarissimo Domino Galilaeo Galilaeo Florentino,
Magni Ducis Mathematico, Domino et Amico Observandissimo.
Florentiae.
1499*.
ANGELO ROTA a GALILEO in Firenze.
Verona, 13 giugno 1621.
Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. I, T. VIII, car. 145. - Autografa.
Ill.e et Eccl.mo Sig.r mio Col.mo
| |
Domine S Galilaee Illustri Domino Martino Sborowski Medicaeos Planetas Academia Systema Prussia Patavii Maii Dominationi Ioannes Broscius Curzeloviensis Cracoviensis Ordinarius Mathematicus Clarissimo Domino Galilaeo Galilaeo Florentino Ducis Mathematico Domino Amico Observandissimo Firenze Eccl
|