Roma, 8 giugno 1624.
Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. I, T. I, car. 199. - Originale. La firma di GIOVANNI CIAMPOLI è autografa.
URBANUS PP. VIII.s
Dilecte fili, Nobilis vir, salutem et Apostolicam benedictionem.
Tributorum vi et legionum robore formidolosam esse Hetrusci principatus potentiam, Italia quidem omnis fatetur: at enim remotissimae etiam naitones foelicem vocant Nobilitatem tuam ob subditorum gloriam et Florentinorum ingenia. Illi enim, novos mundos animo complexi, et oceani arcana patefacientes, potuerunt quartam terrarum partem relinquere, nominis sui monumentum. Nuper autem dilectus filius Galilaeus, aethereas plagas ingressus, ignota sydera illuminavit, et planetarum penetralia reclusit. Quare, dum beneficum Iovis astrum micabit in coelo quatuor novis asseclis comitatum, comitem aevi sui laudem Galilaei trahet. Nos tantum virum, cuius fama in coelo lucet et terras peragrat, iamdiu paterna charitate complectimur. Novimus enim in eo non modo literarum gloriam, sed etiam pietatis studium; iisque artibus pollet, quibus Pontificia voluntas facile demeretur. Nunc autem, cum illum in Urbem Pontificatus nostri gratulatio reduxerit, peramanter ipsum complexi sumus, atque iucundi idemtidem audivimus Florentinae eloquentiae decora doctis disputationibus augentem. Nunc autem non patimur eum sine amplo Pontificiae charitatis commeatu in patriam redire, quo illum Nobilitatis tuae beneficentia revocat. Exploratum est, quibus praemiis Magni Duces remunerentur admiranda eius ingenii reperta, qui Medicei nominis gloriam inter sydera collocavit.
| |
Nobilis Apostolicam Hetrusci Italia Nobilitatem Florentinorum Galilaeus Iovis Galilaei Pontificia Urbem Pontificatus Florentinae Pontificiae Nobilitatis Magni Duces Medicei
|