Nunc, cum ista primum scribenti viderentur sufficere, attamen, quod mihi videor non iam cum recente amico sed cum antiquo agere, agam ecce liberalius, eroque paulo diffusior, quam si diffidens amicitiae tuae timidiuscule scriberem. Imprimis ergo, mi Galilee, velim sic tibi persuasum habeas, me tanta cum animi voluptate amplexari Copernicaeam illam tuam in astronomia sententiam, ut exinde videar mei probe iuris factus, cum soluta et libera mens vagatur per immensa spatia, effractis nempe vulgaris mundi sistematisque repagulis. Utinam vero hactenus frui tuo illo recens instituto Mundi Systemate(652) licuisset? Quam adiutus enim promotusque fuissem in conceptis illis a me de mundo opinionibus? Somniasse quippe me aliquid circa hoc argumentum pervidebis facile, si digneris forte legere quod tribus dumtaxat verbis in praefatione libelli ad te missi polliceor me quarto libro tractaturum. Quamobrem etiam intelliges, quam ardenti desiderem studio, quid tu hac in parte sentias, quamprimum accipere, cum tu caelestium arcanorum sis sagacissimus scrutator particepsque consultissimus. Cur porro foetum, quem iam parturiebas cum Nuntium praemitteres, huc usque non emiseris(653), etsi assequor forte coniectura, nondum tamen plene didici. Hoc saltem fortassis profiteri liceat, magnam factum iri rei literariae cordatisque divinissimarum scientiarum studiosis iniuriam, si tantum opus suppresseris. Certe nisi obstiterit legitimum impedimentum, oratum te atque utinam exoratum esse noveris, ut rem adeo desideratam bonis amplius non invideas.
| |
Galilee Copernicaeam Mundi Systemate Nuntium
|