Pagina (323/592)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quod si, vel certo consilio tuo, vel fatis ita ferentibus, sic te continere debeas, ut ne quidem etiam cum amicis institutum tuum per literas communices, absit a me ut sperem postulemve conscius illius fieri. Sic me tamen habeo, ac in gradu adeo eminenti benevolentiam tuam colloco, ut, si vel vacet vel liceat, quidpiam sis mihi significaturus, ubi me inardescere hoc desiderio rescieris.
      Perlegi, praeter Nuntium tuum, treis illas De maculis solis ad Welserum(654) epistolas, quas profecto, quam sint dignae acumine et iudicio tuo, non est quod multis explicem. Sufficiat subscribere me ratiocinationi tuae circa macularum materiam, genesim, figuram, locum, motum, dissipationem, et si quae alia eiuscemodi accidentia macularum sunt. Doleo vero e nostra Gallia, et specialis etiam meae professionis, deinceps prodiisse, qui adeo infoeliciter de iisdem sit ratiocinatus(655). Non haereo, quin ipsius liber ad te usque pervenerit: ego dignum uberiore refutatione nunquam iudicavi, quam quae praemissa in tuis illis continentur Epistolis. Profecto, cum illa tua de maculis philosophia testem tot accidentium (quibus probe satisfacere alia ratione non licet) experientiam habeat; quid potius illi planetarum perpetuitati obiici possit, quam quod ne ipse quidem author observare potuerit vel unius reditum (qui menstrua tamen circiter revolutione fieri debebat) ex tanta multitudine? Caeterum librum qui a te de cometis scriptus perhibetur, nondum est datum conspicere; at quo ardore videre peroptem, dictu mihi facile non est.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XIII. Carteggio 1620-1628
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 592

   





Nuntium Welserum Gallia Epistolis