Pagina (324/592)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cum susceperim enim defendendum, cometas esse corpora perpetua, eiusmodique opinioni phaenomena omnia cometarum speciali quadam ac propria ratione accommodem, coniector solertiam tuam posse mihi ad hoc plurima suggerere argumenta(656): neque enim dubito, quin pro ea qua coepisti philosophari libertate, quamplurima protuleris, vel in quae ego genio quodam foelici inciderim, vel certe ex quibus non parum coniecturae meae possint promoveri. Observationum a me factarum circa cometam qui sub finem anni 1618 affulgere telluri coepit nihil feci publici iuris, contentus si ex iis possim circa defectum parallaxeos, itemque circa directionem caudae in solis oppositum cum quadam eaque variabili deflexione, philosophari. Eadem ratione et de observatis solaribus maculis emittere nihil in animo est, nisi quod iuxta principia tua conducere videbitur ad impugnandum Aristotelismum adhortandumque homines ad aliquam verisimiliorem sanioremque philosophiam. Quandoquidem vero in memoriam observationum incidi, communicabo ecce unam, quam, ut equidem coniicio, non iniucunde accipies. Ea est eclipseos solaris quae postrema nobis Europaeis contigit, anno nempe 1621 aera et stylo qui vobis nobisque est usui.
      Illam enim Aquis Sextiis observavi admodum exacte, nihilque ambigo quin tu, pro tuo caelestium amore (dum caelum vobis fuerit serenum), exactissime observaveris. Ego eadem methodo, qua et maculas, observavi; nisi quod circa maculas meridianum tempus expecto, ut, aliunde noto meridiani cum eccliptica angulo, verum in disco [vedi figura sole.gif] situm macularum accipiam.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XIII. Carteggio 1620-1628
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 592

   





Aristotelismum Europaeis Aquis Sextiis