Et io ho gią finito la traduzzione di Persio in verso sciolto, con la dichiarazione de' luoghi pił oscuri, onde presto si doverą stampare(877). V. S. si conservi e mi mantenga la sua gratia; e le bacio, insieme col Sig.r Principe, le mani.
Di Roma, li 14 d'Agosto 1627.
Di V. S. molto Ill.re et Ecc.maSer.r Aff.mo et Vero
Franc.o Stelluti L.o
1836.
GALILEO a [GIOVANNI KEPLER in Graz].
[Bellosguardo], 28 agosto 1627.
Bibl. Palatina di Vienna. Cod. 10702, car. 80. - Autografa la firma.
Vir eruditissime,
Plerunque homines longinqua itinera suscipiunt, ut suarum mercium dinundinatione augeant patrimonium, et domum redeant pecuniosiores: sed Ioannes Stephanus Bossius Mediolanensis, qui has tibi reddet, in remotissimas istas regiones proficiscitur, non divitias perquirens sed doctrinas, nec studet patrimonium sed virtutes, quae nulla nobis haereditate contingunt, augere; immo libens patrimonium impendat (sic) ut scientiam comparet, et parvi pendit si domum redeat pauperior factus, dummodo virtutibus auctior revertatur. Praecipue vero matheseos scientia pervellet erudiri: ideo, ad te properans, me summopere obsecravit, ut se tibi de meliore nota commendarem. Quod ego longioribus verbis non sum facturus: sat enim fuerit, qua de causa se tibi commendari voluerit indicasse. Si urgerem acrius, iniuriam tibi facerem: perinde quasi vererer, ne tam rarae mentis, tam praeclari spiritus, tuique reverentissimum, virum non tuopte ingenio fores perhumaniter amplexurus. Hoc tamen non tam illius, quam mea, causa adiiciam: Bossium ita officiose et prolixiore beneficentia velim prosequaris, ut ad ea quae tua sponte facturus fueras, non parum mea commendatione videatur accessisse.
| |
Persio Principe Roma Agosto Vero Stelluti L Graz Bellosguardo Vienna Ioannes Stephanus Bossius Mediolanensis Bossium
|