Pagina (468/592)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Unum est, longum esse tempus, ex quo, ubinam sit gentium aut quid agat noster Deodatus(921), rescire non potui. Quamprimum quidem ex Italia rediit, transmisit ad me libros illos quibus tu me beare voluisti (ita me Deus adiuvet, ut munus eiusmodi tuum sum exosculatus, meque gratiis tibi exsolvendis sensi esse imparem); at quas ex te literas erat mihi consignaturus, nescio quo miserando fato expectare adhuc contingat. Haec sane fuit praecipua caussa, cur tandiu et rescribere, et grates pro tuis illis libris rependere, distulerim. Praestolabar videlicet, num forsan ex me, bona mea sorte, officii quidpiam exigeres, ut simul tibi et meam sententiam circa libros tuos aperirem, et circa omnia (quae mea est in te observantia) obsequendo satisfacerem. Alterum, cum et heic nuper, tempore defectus lunaris, ob negotia quaedam diversarer, defectum illum a me simul et a Iosepho ilio Gaulterio, cuius tibi mentionem feci prioribus literis(922), fuisse sedulo observatum. Scilicet existimo, cum coelum tibi fuerit nostro saeculo ex voto Hipparchico in haereditatem datum, laetaturum te cum acceperis, praesto esse qui tuis auspiciis velint ipsum excolere. Accipe ergo paucis, quae fuerit nostra eclipseos observatio; cuius tanto alacrius tibi copiam facio, quanto et ad manum est, pergrata quoque tibi futura, quae ab amicis aliquot nostris est facta Parisiis.
      Ad nostram quod attinet, dicenda multa iam haberem circa varietatem colorum qui in luna observati sunt; itemque circa umbellam illam quae et limbi lunae temerationem initio praecessit et eiusdem restitutionem ad finem subsecuta est, caeteraque huiusmodi, quibus probe explicandis sola tua illa philosophia potest esse par.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XIII. Carteggio 1620-1628
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 592

   





Deodatus Italia Deus Iosepho Gaulterio Hipparchico Parisiis