Pagina (469/592)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Verum sufficiet nunc temporis designare momenta illa quae deduximus ex fixis in quatuor praecipuis eclipseos cardinibus. Exinde nempe efficietur, ut si forte aliquod illorum observatum fuerit Venetiis, Romae et, quod non dubito, Florentiae, aut alio loco celebri, cuius tibi facile fuerit habere notitiam, liceat nobis tandem praecipuarum saltem quarundam Europae nostrae urbium differentiae longitudinalis habere certitudinem.
      Quid tamen moror? Initium eclipseos nobis contigit hoc Salutis anno 1628 secundum aeram Dionysianam ac stylo quidem Gregoriano, die Ianuarii 20, hora a meridie 7, min. 49: scilicet fuit tunc Canis Maior, seu stella Syrius dicta, alta ad ortum in tangente quadrati circiter quadrupedalis partibus 3870, hoc est 21°. 9'; supponitur autem haec stella habuisse ascensionis rectae 97°. 15', declinationis vero australis 16°. 12', et sol fuisse in 0°. 25' [vedi figura acquario.gif] cum ascensione recta 302°. 38', existente nobis aliunde poli altitudine 43°. 33'. Totalis obscuratio, seu eius principium, hora 8, min. 48: quia scilicet fuit tum Cor Hydrae altum ad ortum partibus tangentis 2525, hoc est 14°. 10', existente ascensione recta huius stellae 137°. 25', et declinatione australi 7°. 5', cum promotione ascensionis rectae [vedi figura sole.gif] duorum circiter minutorum. Recuperatio prima luminis, hora 10, min. 25: existente nempe eadem stella, Cor Hydrae, alta ad ortum partibus 5440, seu 28°. 33', ac [vedi figura sole.gif] interim promoto secundum ascensionem rectam min.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XIII. Carteggio 1620-1628
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 592

   





Venetiis Romae Florentiae Europae Salutis Dionysianam Gregoriano Ianuarii Canis Maior Syrius Cor Hydrae Cor Hydrae