3 aut 4. Finis denique, hora 11, min. 24: quia nempe fuit tunc ad occasum altus sinister Orionis Pes partibus 5010, seu 26°. 37', cuius ascensio recta est 74°. 12', et declinatio australis 8°. 40', ac fuit [vedi figura sole.gif] amplius promotus 2' circiter. Iam vero perscriptum nude Parisiis est, eclipsin cepisse cum esset alta Canicula 28°. 3'. 20", et totalem obscurationem cum eadem stella esset alta 36°. 20': de initio recuperationis nihil habitum est: circa finem scriptum est, illum contigisse circiter cum Arcturus esset elevatus 9°. 30'. Attamen, supponendo altitudinem polarem Parisiensem 48°. 45', et ascensionem rectam Caniculae 109°. 58', cum declinatione boreali 6°. 8', Arcturi vero ascensionem rectam 209°. 42', cum declinatione boreali 21°. 10', ratiocinati exinde sumus, contigisse Parisiis eclipseos initium hora 7, min. 35, principium totalis obscurationis hora 8, min. 34, finem hora 11, min. 7 1/2; refractionum porro caussa, minuta sex detracta sunt altitudini Arcturi. Atque ex collatione quidem observationum istarum cum nostris, et cum duae priores ex istis potiores certioresque sint (postremam enim illud circiter suspectam et incertam facit, quanquam in ipsa quoque non est parasangis multis aberratum), hoc saltem habemus, iam Parisiensis et Aquensis (qui idem prope est cum Massiliensi, nonnihil occidentaliori) meridianorum differentiam esse grad. 3 1/2, cum differentia temporaria sit min. 14 (mirum certe videri potest, quod priores illae duae observationes in minuto consentiant). Et nostrarum quidem earundem observationum collatio cum Origani ephemeride inducit quandam circa durationem eclipseos differentiam: nobis quippe tota eclipsis 5 min. extitit(923) contractior, totalis vero oscuratio 5' min. productior, quam praescribat supputata ex Tychone ephemeris.
| |
Orionis Pes Parisiis Canicula Arcturus Parisiensem Caniculae Arcturi Parisiis Arcturi Parisiensis Aquensis Massiliensi Origani Tychone
|