Quas cum singulas suos insignes usus et egregias commoditates in vita communi habere haud difficulter agnoscamus, tu vero benigne in communicandis eiusmodi instrumentis officia tua nobis offeras, nolumus unam prae altera eligere, sed potius de qualibet modo enumeratarum specierum unicum elaboratissimum telescopium a te petimus.
Nupera vero nostra commissione talem lentem intelleximus, quae extremitati ab oculo remotiori tubi quinquaginta pedum longitudinis radios solis exceptos ita immitat, ut ad oculum imagines macularum solarium evidentissime pateant; quam ipsam etiamnum, si commode obtineri possit, haud parum desideramus.
Demum gratum nobis esset aliquid solidi recognoscere de artificio optico, quo per certum vitrum, seu lentem (quemadmodum nonnulli putant) convexam, rerum in luce positarum species, in obscuram cameram immissae, erectae (non eversae, ut communiter) appareant, siquidem tuae perspicacitati et in rebus opticis longae experientiae de tali machinatione constare nihil dubitamus. Hisce valeat.
Dab. Buzbaci, 20 Aprilis a.o 1628.
Philippo Landgravio d'Hassia
Fuori: Nobilissimo et Excellentissimo, nostro singulariter dilecto,
Galilaeo Galilaei, Mathematico celeberrimo,
Florentiae Hetruscorum degenti.
CitoCito
Florentz.
1875*.
MARIA CELESTE GALILEI a GALILEO in Bellosguardo.
[Arcetri, prima della Pasqua (23 aprile) del 1628.]
Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. I, T. XIII, car. 299. - Autografa.
Amatiss.mo Sig.r Padre,
Ringratiamo V. S. delle sue molte amorevolezze, le quali ci goderemo per suo amore.
| |
Aprilis Landgravio Hassia Nobilissimo Excellentissimo Galilaei Mathematico Hetruscorum Bellosguardo Arcetri Pasqua Padre
|