Vix coegissem animum ad hoc officium, ni tui nominis fama gloriam promisisset obsequio: non enim sine laude iactabo, quod te, toties, meritissimis exceptum encomiis, per has litteras compellavero, et parumper, ab acrioris philosophiae curis laxatum, avertero in mei erga te cultus imaginem: scilicet hoc erit pretium audaciae meae, ut famam inveniam sub tuis auspiciis; et haec gloria tot obsequiis, ut debeantur virtuti tuae. Diu enim est, ex quo, nominis tui dotibus plenus, mea tibi studia vovi, et stupore prorsus incredibili prodigia colui ingenii tui: nam et in Gallia te potui olim suspicere, dum ingens tui fama, quasi nescia Italico coelo capi, pares suae moli fines quaerebat in exteris plagis, et hic, pulcherrima tuorum dogmatum lectione imbutus, tuam mirari philosophiam, quae indagine tam solerti occultas rerum uśas profert in lucem veritatis. Tu primus crassam illam et scientiarum incrementis noxiosissimam caliginem discussisti, quam vana quaedam erga veterum autoritatem religio offuderat oculis posterorum, ut in tuam iam laudem cedant tot ingeniorum gloriosi nisus, quae sub tui nominis favore laborant aeternitati. Tu primus in naturae Lyceo sic triumphasti, ut, quasi cornicum oculos confixurus, axiomatum novitate plenus, sapientes erexeris ad novum studium, et stupore tuarum dotum repleveris curiosos. Nostra iam tibi philosophia debet, quam de coelestium orbium certitudine gloriam iactat, et quaesitura vires elementorum solertiam rogat Galilaei; per te iam splendet illius nitor, quem multorum vesana subtilitas inanibus levibusque commentis, seu halitu pestilenti, corruperat, priscorumque tot monumenta, quae nobis absumpserat iniuria temporum, per te iam restaurata fulgescunt.
| |
Gallia Italico Lyceo Galilaei
|