Pagina (376/604)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Plura cumularem in tuam gloriam, ni coelum ipsum immortali siderum luce, quae tu mortalibus aperiisti, loqueretur ingenium tuum: quot enim fulgent in Galaxia gemmae, tot servat stellatus orbis encomia tibi; atque tui nominis argumenta tot micant, quot Iovem stipant illustres satellites: scilicet, maius terrarum hoc orbe, tuum nomen se provexit ad aethera, siderumque radiis alte depictum et temporis et invidiae evasit audaciam.
      Magna haec quidem, Galilaee doctissime, verissimae laudis argumenta: adhuc tamen intactum est mihi, quod amplissima gratulatione saepius amicis ingeminavi, magnetici vigoris incrementum, quod te audio ad miraculum usque ante sex annos produxisse, ut per te iam possit lapidis pondo, quinquaginta supra centum ferri libras, allicere. Obstupui sane ad litterarum tuarum fidem, quam Caesar Marsilius, et generis et doctrinae gradu insignis, nuperrime mihi fecit. Stupeant iam hoc prodigium Gilberti(658) manes, tuamque plane mirentur industriam, quae sine ullo armorum praesidio robur novit firmare sideritis; sed obstupescat ad tanti experimenti energiam Peripateticorum turba, suique dogmatis autoritate damnata, per te nunc sciat, rei vim posse in incertos incrementi limites exurgere, nec octavum esse ullum gradum qui qualitatum coerceat perfectiones, sed amplissimam latitudinem esse, per quam illarum excurrat et divagetur intensio. Sua ergo commenta iam rideat, quae definito heterogenearum partium numero rerum complebat vigorem, per te profecto compraehensura quod per obscuras rationum ambages ausa fuerat insectari.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XIV. Carteggio 1629-1632
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1965-1965 pagine 604

   





Galaxia Iovem Galilaee Caesar Marsilius Gilberti Peripateticorum