Pagina (377/604)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Una tibi parens natura gratetur, cuius praestantiam, artificio tam solerti quaesitam, commendas aeternitati. Tuum nunc erit, ulteriori conatu magnetem excolere, et provectis iam illius viribus, mirabilis adeo corporis nobis asserere elementum.
      Si mihi daret humanitas tua, ut hic paucis aperirem quod sentio, nihil forsan obiicerem quod discreparet a mente tua: iam dudum enim displicuit mihi tardum illud et iners terrae pondus, quod sine ulla occulti vigoris energia iaceat, et quasi languidum ferietur in centro. Naturae praestantiam forte curarem et illius ingenium specioso argumento commendarem, si totum hunc, quem pede terimus, terrenum orbem magneticis facerem viribus efficacem, ut quem constanti regionum situ distinguit nunc casus, vis interna componeret atque firmaret. Nec deessent in hoc paràdoxon rationes, quae sapientum fidem invenirent: futilis enim et imaginarius est omnium iam fide vulgatus in coelo polus, quem respiciat sideritis; illum quippe eventu certissimo depraehendit in terris curiosa multorum sedulitas, ut iam debeant posteri in densa hac infimaque orbis mole demirari, quod stupore prius iniusto venerabatur in coelo antiquitas: et sane vix intelligerem conversionis hunc impetum, ni telluris ingenio magnes tacita similitudine consentiret. Sed momentum pulveris ex levi quodam siccitatis ponderisque vestigio homogeneum terrae faciet Lycei autoritas, magnetem vero, qui terrae naturam efficacibus refert indiciis, damnabit? In illo, velut in compendio verissimo, continetur quidquid ingentem telluris orbem partium varietate distinguit, ut imaginis haec energia naturarum arguat affinitates.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XIV. Carteggio 1629-1632
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1965-1965 pagine 604

   





Lycei