Dogmatis huius examen vix hactenus Peripateticorum ullus subiit, praeter eruditum illum et Aristotelis verum interpretem Ioannem Cottunium, qui pereleganti rationum serie a terrarum hac mole magnetis vires et naturam amolitur: non enim capit vir insignis, quî tot ferramenta, quae per incuriam saepe iacent in solo prostrata, nullis viribus excitarentur, cum magnes exiguus obiectam acum illico rapiat, suum in illam ingenium infusura: pulchrum sane et efficax argumentum, si monstratum prius esset quod cum Philosopho ipse palam inficiatur(659). Exereret eundem vigorem tellus, ni sordibus alienis inquinata marceret, et confestim in ferrum transfunderet quod temporis ope confert. Sic nec omnium est magnetum eadem virium energia, sed amplum huius discrimen pro varia lapidum conditione: quibus enim effoeta iam virtus contabuit, quanquam integra natura subsistat, vix obsequetur obiectum ferrum; quin expirat vis haec trahendi et prorsus extinguitur, ni apto tegmine sedulo foveatur, ut qui lapis efficaci olim praesentia ferrum ad se proliciebat, libero iam difflatus aere tandem consenescat. Eandem et mutationem perpessa tellus, velut otiosa iam languet, et tanquam impar sibi nunc facta, eos effectus premit, quos naturalis et pura vis illius continenter eliceret: non enim potuit per tot dissidiorum impetus et aeternas causarum vicissitudines, quibus hic orbis fervet, incorruptum servari terrae robur, sed verum aemulum sideritis cessit illato discrimini.
Sed parčrgos haec forsan effudero et praeter fines litterarum; at excusabit hunc impetum studium veritatis.
| |
Peripateticorum Aristotelis Ioannem Cottunium Philosopho
|