P. Gassendus S.
Satis temporis iam elapsum est, humanissime virorum, ex quo Diodati(868) manu accepi, quod consignari mihi voluisti Dialogorum tuorum exemplum. Quod sero tamen gratias agam, excusationem mereor, quando vix tandem licuit, discedenti Parisiis, desiderata lectione frui die uno aut altero. Nempe quamprimum egregius liber factus est mihi prae manibus, tanta illius apud studiosos exspectatio inarserat, ut, quia Diodatus exemplum suum detulerat in Angliam meumque in urbe unicum supererat, vix ullus fuerit qui pervidere successive non postularit. Itaque discessus occasio vix tandem fecit illius copiam, aegreque inter varias occupationes obtinui ut praegustarem quod spero adhuc, quamprimum conquievero, pleno quasi ore sorbere. Interea cum foret in hac civitate paucis diebus commorandum, significare volui, quam grate acceperim librum, quam iucunde percurrerim. Equidem tanta sum affectus inter legendum voluptate, ut etiamnum, quoties mente repeto, mirifice movear. Ita scilicet tibi constas, amantissime veritatis vir, ut quodcumque ratiocinaris, naturam semper sequaris ducem, et ex propriarum observationum divite penu principia ducas. Assurgis quo mortalium nemo subvectus est hactenus, foelicesque habendi sunt qui vel eminus consequuntur. Quod mirabile vero sit, cum humana sagacitas procedere ulterius non possit, is in te est animi candor, ut bona fide semper agnoscas naturae nostrae infirmitatem. Quantumcumque enim coniecturae tuae sint verisimillimae, non sunt tibi tamen plusquam coniecturae, neque, ut vulgares philosophi solent, fucum vel facis vel pateris.
| |
Gassendus S Diodati Dialogorum Parisiis Diodatus Angliam
|