Pagina (518/604)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quam iustum rebus imponis pretium! Oblivisci certe, si velim, non possum, glebulae terrae commendationem supra adamantes et alia quae male sanum vulgus miratur(869). Dicerem plura; sed si perspectus tibi utcumque meus est genius, divinabis plane, nihil esse in tuis ratiociniis quod summopere mihi non arrideat. Addo solum, me periucunde in id incidisse quod per literas admonueras, de opinionis tuae consensu circa stellarum exilitatem cum mea illa de Mercurio in sole viso(870) observatione. Delectat quippe, eam tibi cogitationem venisse in mentem pro ingenii acumine inexhaustaque sollertia, cui ego, vel non cogitans, tam promptam praestiterim fidem. Sic evenire plaerumque solet, cum nobis satis est animi, ut ab opinionibus praeiudicatis discedamus.
      Non pauca sunt quorum spem facis, ut circa ponderum cadentium inaequalem velocitatem. Quaeso te, idque non meo solum sed Mersenni(871) etiam nostri aliorumque nomine, ut non patiaris nos illorum tabescere exspectatione. Morinus(872) inter caeteros librum tuum avide legit, teque suspicit ut par est; non fatetur tamen se victum, existimatque rationes suas in manuscriptum prodromum perseverare illibatas. Ipse, cum multa alia in tui gratiam edisserui, tum praesertim exaggeravi caussam abs te redditam de geminata intra diem naturalem reciprocatione, et commendatione dignissimam esse et inconcussam persistere. Ea commemorarem, nisi ipse nosses solvi posse obiecta omnia ex iactis abs te fundamentis. Id dico, antiquorum omnium rationes et hypotheses apparere nugas et insomnia mera, quando cum invento tuo comparantur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XIV. Carteggio 1629-1632
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1965-1965 pagine 604

   





Mercurio Mersenni