...
2436*.
LUCA HOLSTEIN a NICCOLÒ FABRI di PEIRESC [in Aix].
Roma, 7 marzo 1633.
Da LUCAE HOLSTENII Eputolae ad diversos, quas ex editis et ineditis codicibus collegit atque illustravit IO. FRANC. BOISSONADE ecc. Parisiis, in bibliopolio graeco-latino-germanico, MDCCCXVII, pag. 254.
.... Vidi Gualterii Observationes(100) ad Lansbergii [Uranometriam], et quantum potui Eminentissimo Cardinali nostro(101) commendavi. Ibi tum utilissima se obtulit occasio, ut de eiusdem Lansbergii libro de motu terrae(102) agerem. Sed haec quoque causa vehementi praeiudicio iam damnata est, praesertim cum divinum illud Galilaei opus eodem tempore in lucem prodiret. Auctor, Florentia evocatus, media hieme ad Urbem venit, ut S. Inquisitionis Officio se sisteret, ubi nunc in vinculis detinetur. Longum foret, causam concepti adversus optimum senem odii commemorare. Id profecto nemo sine indignatione vidit, deputatos fuisse qui de libro Galilaei et de tota hac Pythagorea sive Coperniciana sententia cognoscerent, homines plane [amùsus; cum] tamen praecipue de Ecclesiae auctoritate hic agatur, quae minus recto iudicio vehementer labefactabitur. Ego sedulo illos moneo, ut cogitent primos auctores summos fuisse mathematicos, et qui excellenti prae caeteris studio in veritatis disquisitionem incubuerunt; tum qui nostro saeculo eam doctrinam in lucem revocarunt, eruditionis laude quam proxime ad veteres accessisse. Nam Galilaeum livor et invidia opprimit eorom qui solum illum sibi obstare existimant, quominus summi mathematici habeantur; nam omnis haec tempestas ex odio particulari unius monachi orta creditur, quem Galilaeus pro mathematicorum principe agnoscere noluit.
| |
Aix LUCAE HOLSTENII Eputolae Gualterii Observationes Lansbergii Uranometriam Eminentissimo Cardinali Lansbergii Galilaei Florentia Urbem S. Inquisitionis Officio Galilaei Pythagorea Coperniciana Ecclesiae Galilaeum Galilaeus
|