87t.-88r. - Minuta autografa.
Epistola tua, Vir amplissime, non minus humanitate quam argumento prolixa, multiplici me gaudio perfudit. Ad quam etsi responsum, pro eo ac par erat, maturare per alias occupationes haud licuit, de praecipuo tamen eius capite, puta de Systemate Copernicano Galilaei, scripsi statim ad filium meum, oraret ut prima quavis occasione libri copiam mihi faceres: esse namque me paratissimum ad suscipiendam, et pro virium tenuitate perficiendam, conversionem latinam, cum tanti autoris nomine, qui reipublicae litterariae cives omnes pridem sibi vectigales devinctissimosque reddidit, tum hortatu tuo, cui graviora officia, nedum hanc operam non magnam, negare prope religioni duco, cum cogito meritum illud in me tuum ingens, quod filium pridem, felicissimo, ut res docuit, errore profugum omnique destitutum ope, nec rogatus, paterna plane charitate fovendum tuendumque suscepisti; quare nisi me ingratis, hoc est sceleratis hominibus, accenses, de mea promptitudine in exequendis mandatis tuis quibuscunque dubitare non debes. Id modo interest, ut statuamus quo pacto liber ad nos tuto perferri queat. Censuerim, Geneva tutissime; unde nuper etiam alterum exemplum eiusdem epistolae tuae recte transmissum accepi. Mora longior: sed eam festinata conversione pensabo. Rem omnem, pro eo ac par est, arbitrii tui facio. Animus est, te, credo, non repugnaturo, versionem meam Schickardi(413) nostri limae atque censurae subiicere. Is itinere bidui tantum a nobis abest, et singulis a me septimanis per litteras conveniri potest, et, quod caput est, in hoc genere studiorum ita versatus est excellenter, ut unus hic ab excessu Keppleri neminem in Germania parem, nedum superiorem, agnoscat.
| |
Vir Systemate Copernicano Galilaei Geneva Schickardi Keppleri Germania
|