Pagina (413/485)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Cum vero cuperet autor, id a doctis omnibus intelligi nec solum in Italia legi, rogavit me per amicum suum Eliam Diodatum, iuris consultum Parisiensem, abstrusiorum scientiarum solertissimum indagatorem, ut idem latine converterem: vidisse enim se iam pridem latinum itidem a me factum suum de proportionum instrumento tractatum, nec dubitare me similem in hoc etiam opere fidem diligentiamque praestiturum. Etsi vero, meis ipsius in rebus quod agam, abunde suppetit, non tamen hoc, quicquid est, operae denegare volui, tum quia Diodato ob beneficia filio meo Lutetiae praestita, ipsique Galilaeo propter publica merita, sum devinctus, tum etiam quia, in hac asperrimorum difficultate temporum meisque privatis angustiis, qualecunque solatium vix aliunde promptius quam ex hoc studii repetito genere petiturus mihi viderer, quo florentioribus olim annis mirifice delectabar, quodque a sordida nundinarum rerum cura abductos unum prope syncera voluptate perfundere potest. Itaque in conversione iam aliquausque progressus, et vere proximo, vitam viresque concedente Deo, ad finem perventurus, iam modo patronum circumspicio, quo necessarias impensas suppeditante liber in meis aedibus excudi futura aestate possit: cum enim emendationi typographicae, ob multiplices numeros figurasque et quo omnia sint accuratiora, meipsum praeesse oporteat, perincommodum esset mihi, praesertim in hac typographorum plerorumque morositate et impudentia, si liber alibi potius quam domi meae imprimeretur. Neque vero vel teruncium mihi posco gratuitum: quisquis impensas dabit, mutuo dabit, bona fide atque etiam (ita spondeo) cum foenore olim ad se redituras.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XV. Carteggio 1633
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 485

   





Italia Eliam Diodatum Parisiensem Diodato Lutetiae Galilaeo Deo