Pagina (11/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Tametsi enim rumore crebro nescio quid divulgatum est, haud fido nihilominus, donec res fuerit plane perspecta. Utcumque sit, eam esse novi animi tui moderationem, ut, seu pro votis seu praeter vota aliquid intervenerit, paratissimus fueris ad omnem fortunae eventum. Est mihi proinde quod tibi congaudeam, nihil est quod condoleam, quando nihil potest accidisse quod valuerit animi tui serenitatem obturbare. Vive ergo similis tui, ut degas foelicissime; neque patere, ut hanc adeo venerabilem senectutem, quae sapientia fuit semper tibi comes individua, destituat.(32)
      Rescivi nuper ex Deodato, Berneggerum illum Argentoratensem latinam Dialogorum tuorum interpretationem moliri. Id forte doleas: sed tu nihil conscius; neque impedire, si velis, eruditorum vota possis.
      Cum nuper literae ad me deferrentur Parisiis, aliae ad me, aliae ad te, charactere eodem, fuerunt. Et ad me quidem destinatae illius Hortensii(33) sunt, qui, imitatus Kepplerum tuo cum Nuncio disserentem(34), Dissertationem(35) instituit de viso a me in Sole [vedi figura mercurio.gif](36). Quae ad te spectant, eiusdem esse, quia sunt eadem manu, coniicio. Accedit quod, licet in meis nulla fiat illarum mentio, rogat me tamen Hortensius, ut exemplum tibi impertiar(37) (si quod habeam prae manibus) Dissertationis mecum suae. Forte id exoptat, ut inde cognoscas quam feliciter ex meo Mercurio occasionem sumpserit incidendi in illam tecum de apparente syderum exilitate sententiam. Gratulatus certe illud ipsi fueram, ex scriptis etiam quae me volueras ex tuis tum libris tum literis non ignorare.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Deodato Berneggerum Argentoratensem Dialogorum Parisiis Hortensii Kepplerum Nuncio Dissertationem Sole Hortensius Dissertationis Mercurio