Bruscelle, li 23 Gennaio 1634.
Di V. S. molto Ill.
Se.re Aff.mo di cuoreBald.r Nardi.
2854*.
MATTIA BERNEGGER ad ELIA DIODATI in Ginevra.
[Strasburgo (?)], 23 gennaio 1634.
Bibl. Civica di Amburgo. Cod. citato al n.° 2613, car. 106r. - Minuta autografa.
Aelio Deodato, viro nobilissimo amplissimoque.
Genevam.
S. P. D.
Amplissime Domine, mihique plurimum suspiciende,
Litteras ad me tuas, et Parisiis et Metis et novissime Geneva missas, recte accepi, nisi quod mathematica nescio quae, Parisiensibus litteris addita, nondum reddita sunt. Caussatur filius itinerum pericula, et meliori occasione missurum pollicetur. Etsi vero fui negligentior in respondendo, cuius culpae, si qua est, veniam ab eximia humanitate tua facile impetravero, nolim tamen existimes abiectam a me Galilaei nostri curam. Utprimum enim librum Heidelberga a nobilissimo Lingelshemio recepi, qui avidissime lectum amplius sesquimense retinuit, statim aggressus interpretationem, quoad per scholasticos labores ordinarios mihi licebat, hucusque perrexi, nondum tamen adhuc ultra quartam partem operis, quod et expectatione mea longius est, et interdum obicibus quibusdam impeditum. Qua ex re nullum tamen mihi taedium, nulla laboris suscepti poenitentia, suboritur; quin potius insignem inde voluptatem capio, hoc unum maxime dolens, quod a iucundissima operis utilissimi tractatione subinde per occupationes alias avellor. Utut sit, enitar, cum bono Deo, ut sub exordium aestatis omnia perficiantur. Certe iam typographum curavi, qui post ferias paschales initium operis excudendi se facturum recepit.
| |
Gennaio Nardi Ginevra Strasburgo Amburgo Deodato Domine Parisiis Metis Geneva Parisiensibus Galilaei Heidelberga Lingelshemio Deo
|