E per fine facendole reverenza, prego somma felicità.
Siena, 24 Febb. 1633(143).
Di V. S. molto Ill. ed Ecc.maDevoto e Obb.mo Ser.e
Dom.co Cittadini.
Fuori: Al molto Ill. ed Ecc.mo S.r mio P.ron Col.moIl S.r Galileo Galilei.
Fiorenza.
2893*.
MATTIA BERNEGGER a ELIA DIODATI in Ginevra.
[Strasburgo], 24 febbraio 1634.
Bibl. Civica di Amburgo. Codice citato nella informazione premessa al n.° 2613, car. 109r. - Minuta autografa.
Aelio Diodato I. C.
Genevam.
Heri Tripponetus tuas mihi reddidit, eximie virorum, idemque meas ad te sub finem nundinarum recte se curasse dixit, nec dubitare quin iam eas acceperis. Nihilominus paucis repetam earum argumentum, si forte, praeter spem nostram, interceptae illae aut amissae fuissent.
Scripsi(144), curae mihi esse Galilaei conversionem, nec tamen adhuc multum ultra quartam libri partem praecessisse, remorantibus subinde diversis occupationibus aliis; curaturum autem me ut aestate proxima liber excudatur domi meae, et iam egisse cum bibliopola Francofurtano Clemente Schleich, ut et impensas suppeditet et librum divendat; praefationem quoque confecturum ex animi tui sententia. Dubia quoque nonnulla notavi, rogavique iuvares me in illis expediendis; quanquam pleraque ultro nunc assequor, ipse versionis progressu et exercitatione doctior factus. Pag. 77, fin., quid est pietra S rena?(145) excidit hic littera typographo. Pag. 86, m., quid est che tendono le pareti al commune?(146) forte, qui popularem auram captant. Pag. 87, lin. ult., et mox pag. seq., di mano in mano(147), nescio quid sibi velit.
| |
Febb Obb Cittadini Galileo Galilei Ginevra Strasburgo Amburgo Diodato I Tripponetus Galilaei Francofurtano Clemente Schleich
|