Forsan ergo mittam nunc una cum scripta tum impressa, quatenus conversa sunt. Deliberabo tamen: cum enim hoc unicum exemplar Germaniam viderit, nec aliunde recuperari possit, nolim amissionis periculum adire. Pro necessitudine mutui amoris et pro humanitate tua facile obtineri abs te patieris, ut emendes omnia liberrime. Videbis subinde haesitantem ac nonnunquam turpiter impingentem imperitia astronomiae, quam et initio leviter didici, et per tot annos magnam partem dedidici; nisique tu te Schickardum hic praestes, non tam existimationi meae (nec enim patiar ut me interpretem esse publice constet) quam autori ipsi et eius operi male consuletur.
Praecedentia scripsi ante plusculos dies.... Hortante D. Clutenio(159) nostro, ausus sum mittere Galilaica. Sed nova illa, in quibus proscriptio libri, iam non in promptu sunt mihi: venient proxime. Quaeso te, magne vir, Galilaeum curae habeas. Dn. Diodatus scripsit ad me nuper, Galilaeum ante aliquot septimanas pristinae libertati restitutum, Florentiam ad suos salvum rediisse. Debebam conversa denuo inspicere: multa enim sunt quae, iam exercitatior, melius intelligo. Tabellario satisfeci, nec vel obolum deinceps abs te hoc nomine velim exponi. Pro censura et labore gratus ero. Vale, charissimum caput.
Scripsi Argentorati, d. 15 Febr.(160) 1634.
M. Bernegger.
Fuori: Dem Herrn Wilhelmus Schikardt,
Vornehmen Professori d. Universität zu Tübing,
meinein grossgünstigen Herrn und hochgeehrten Freundt, einzuhändigen.
Der Bott ist bezahlt.
Tübingen.
| |
Germaniam Schickardum Clutenio Galilaica Galilaeum Galilaeum Florentiam Argentorati Febr Bernegger Dem Herrn Wilhelmus Schikardt Professori Tübing Herrn Freundt Bott
|