...
2932*.
BENIAMINO ENGELCKE a MATTIA BERNEGGER in Strasburgo.
Parigi, 1° maggio 1634.
Bibl. Civica di Amburgo. Supellex epistolica Uffenbachii et Wolfiorum, Folio-Band XXVI, car. 308. - Autografa.
Beniamin Engelke Berneggero.
S. et off.
Vir Cl.sse fautor et amice Colen.sse
Ultimae meae Lugdun. Gallorum fuerunt, quae, uti summa festinatione scriptae, ita breviter quae tua scire intererat continebant. Iam, paulisper otii nactus, plusculis ea ipsa repetenda censui, ne aut officio defuisse, aut memoriam beneficiorum (quibue me affatim, dum praesens essem, cumulasti) deposuisse, viderer.
Negotium quod mihi a te mandatum, bona fide gessi. Cum ipso auctore colloqui coram, per fortunam non concessum; litterario nihilominus sermone eum compellavi(274), qui, humanissime mihi respondens, gratias maximas tibi egit ob honorem quem ei(275) translatione operis sui parare voluisti, promisitque eo nomine quanprimum tibi litteras propria manu: quas uti iam scriptas esse nullus dubito, ita, dubius ubinam haeream, amicus meus summus Pfauttius quonam mittendas esse ignorabit. Interim hoc age, V. Excell.: ad Mathematicum Pisanum Nicolaum Adiunctium scribe; litteras Venetias ad Dnum Antonium Retan sub hac inscriptione mitte:
A' M. M. Sg.ri et P.ni Oss.iA Sg.r Marco Federigo Pfaut et fratelli.
Pisa;
neque dubita quin non rectissime ad manus Adiunctii pervenerint. Responsum eadem ope amici mei supradicti expectabis, si Adiunctio, in tuis, paucis super ea re significes. Dixit mihi ille ipse, se plura adhuc Gallilaei manuscripta penes se habere, quae tamen pro tempore lucem aspicere non auderent.
| |
Strasburgo Amburgo Uffenbachii Wolfiorum Folio-Band XXVI Engelke Berneggero Colen Lugdun Pfauttius Excell Mathematicum Pisanum Nicolaum Adiunctium Venetias Dnum Antonium Retan Marco Federigo Pfaut Adiunctii Adiunctio Gallilaei
|