Pagina (114/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Nam res adhuc integra est: nondum pergit typographus, nec perget antequam responsum ab Elzeviriis, qui librum, a Schleichio(330) reiectum, distrahendum suscipient, acceperimus. Ego putem, sexcenta sufficere, ut in materia quae faciet ad paucorum gustum. Sed volemus ut voles. Versio nondum ultra medium est progressa: tot subinde curis et molestiis avocor a labore, iucundissimo futuro si ei solo vacare liceret. Neminem prorsus hic habeo, quem possim in explanandis difficilioribus locis, quorum opinione plura sese offerunt, in auxilium vocare. Nam Schickardus noster pro petita censura correctioneque remisit mihi laudes, quas, nec me nossem, si agnoscerem. Itaque fieri non potest, quin multoties impingam. Ne tamen circumscribantur lectores, statui ad finem libri subiicere commisorum indicem, ex emendationibus tuis aut (si rogare vel sperare fas est) ipsius authoris collectum. Mittam enim sigillatim pagellas, ut quaeque excusa fuerit. Misissem nunc quoque dubia nonnulla, nisi significasses, librum non esse tibi ad manum; quam caussam crediderim, quod proximae solutiones non per omnia mihi satisfecerunt. Foscarini liber additus egregie nostrum communiet adversus eos qui per speciem pietatis in eruditionem grassantur. Statui etiam annectere operi Kepleri Astronomiam Lunarem, quae nondum, quod sciam, est edita(331). De ceteris proxime; iam enim abrumpere cogor. V.
     
      6 Iunii(332) 1634.
     
     
     
      2957*.
     
      GIO. MICHELE LINGELSHEIM a MATTIA BERNEGGER in Strasburgo.
      Heidelberg, 20 giugno 1634.
     
      Dalla pag. 72 dell'opera citata nell'informazione premessa al n.° 2646.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Elzeviriis Schleichio Schickardus Kepleri Astronomiam Lunarem Strasburgo