Pagina (123/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Non tamen his angustiis eliditur aut contrahitur animus, quo liberas viroque dignas cogitationes semper agito, et ruris angustam hanc solitudinem, qua circumcludor, tanquam mihi profuturam aequo animo fero: cum enim meae iam devexae aetati mors appropinquet, fortius ad illam accessero, si me paulatim(368) insuefecero a paucis agri iugeris ad tres ulnas sepulchri, in quo non una cum corpore nostrum nomen sepelietur, sed, modo tu me ornare pergas, orbem universum me fama excursurum, et, modo Deus hanc animi tranquillitatem mihi perpetuam faciat, animo quoque me semper beata libertate fruiturum, confido. Vale.
     
      Ex Arcetrii rusculo meo, 17 Cal. Aug. 1634.
     
     
     
      2967*.
     
      MATTIA BERNEGGER a GIO. MICHELE LINGELSHEIM [in Heidelberg].
      [Strasburgo], 20 luglio 1634.
     
     
      Bibl. Civica di Amburgo. Cod. citato al n.° 2613, car. 122r. - Minuta autografa.
     
      ....In opere Galilaico occupationes aliae properare non sinunt. Nuper Elzevirii promiserunt impensas, itaque typographus initium excudendi fecit.
      Nobilissimus Brederodius(369) (reverentissime nomine meo salutandus) attulit a Diodato tractatum Foscarini(370), in quo dogma Copernicanum cum Sacris Litteris conciliatur, satis speciose ac nervose, nisi fallor. Is Galilaeum adversus eos qui specie pietatis veritatem impugnant, egregie communiet. Adnectam quoque Kepleri Lunarem Astronomiam(371), unde invicta pro Copernico argumenta peti queunt. Nondum enim, quod sciam, lucem is liber aspexit. Si votis propitius Deus annuerit, in sinu et complexu vestrae Universitatis extremam operi manum imponam.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Deus Arcetrii Cal Heidelberg Strasburgo Amburgo Galilaico Elzevirii Brederodius Diodato Foscarini Copernicanum Sacris Litteris Galilaeum Kepleri Lunarem Astronomiam Copernico Deus Universitatis