Pagina (181/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Hoc iam secundo facio: cum enim DD. Gassendus et Deodatus, tui et mei amici, me monuissent, te magnum pro telluris motu moliri opus, quod forte iam typis mandatum esset, dixi illis me alterum typis mandasse pro telluris quiete, novis rationibus instructum, quas ante libri tui editionem perpendere moleste minime ferres; unde, meam Famosi illius Problematis Solutionem(505) tibi fore transmittendam rati(506), primum exemplar, ne quidem absolutum, illis dedi in eum finem: quod tamen (ut postea didici) non prius accepisti, quam tui Dialogi doctissimi in lucem prodiissent, indeque non parum dolui. Nunc vero, occasione quaesita tandemque inventa, per Illustrissimum D. Legatum(507) Magni vestri Ducis mitto ad te Scientiam longitudinum coelestium atque terrestrium, a me Parisiis publice demonstratam(508), quam etiam misi ad celebriores Galliae, Germaniae, Hollandiae, et Daniae astronomos, teque, ut virum harum rerum peritissimum, veritatis amantissimum et maxime ingenuum rogo, ut tuum de meorum commissariorum secunda super ea re sententia iudicium mihi digneris impertiri: nisi enim tua et aliorum ad quos scripsi charitas veritatisque zelus mihi succurrant, ego hic opprimor meorum iudicum invidia et iniquitate, quae non tantum ex meo libro tibi patebunt, sed in dies etiam intenduntur, maximis illorum conatibus ne ulla meis laboribus merces exhibeatur. Nullum unquam a iudicibus meis favorem petii contra veritatem, nec a te vel aliis peto, sed veritati conforme iudicium, in honorem supremae et adorandae Veritatis.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Deodatus Famosi Problematis Solutionem Dialogi Illustrissimum D Legatum Magni Ducis Scientiam Parisiis Galliae Germaniae Hollandiae Daniae Veritatis