Pagina (182/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Rem facies tuo nomine tuaque veneranda senectute dignissimam, si oppressae veritati mathematicae opitulatus fueris. Scripserunt quidem ad me viri Galli doctissimi DD. Iosephus Gaulterius, Dominus et Prior Valletae, Petrus Gassendus, Theologus Diniensis, Provinciales, et D. de Valois Scotus, degens in Delphinatu, qui onmes astrorum observationibus incumbunt, idque a multo tempore, ac tibi (ni fallor) sunt omnes notissimi, suisque litteris scientiam a me traditam probant et iudicum meorum sententiam damnant. Sed quia sunt Galli et mei amici, idcirco a iudicibus meis dicuntur mihi favere voluisse.
      Est autem adhuc etiam mihi parallaxium verissima scientia, longe alia ab ea Diggaesei Angli(509), atque ad praxin et lunares tabulas restituendas, ex Tychonis et Keppleri voto, accommodatissima. Sed hanc publici iuris non faciam, quin prius debitam atque mihi promissam mercedem pro longitudinum doctrina demonstrata recepero.
      Antequam autem huic epistolae finem faciam, hoc monitum puto tibi non fore iniucundum pro locorum longitudinibus. Si lunae tabulis correctis, sumantur eius ascensio recta et observationis hora, iuxta probl. 4 part. 3 libri nostri, et ad momentum observationis sumatur ex correctioribus ephemeridibus lunae latitudo coniecturalis (qua in re vix unquam duorum, saepe autem vix unius minuti, error accidet), per hanc latitudinem et ascensionem illam dabitur accurata lunae longitudo, schol. probl. part. 3, nulla etiam habita ratione altitudinis vel declinationis lunae (quo pacto vitantur errores timendi a parallaxi et refractione); sicque super terra via brevissima scietur vera loci longitudo, vel differentia meridianorum sub quibus ipso die lunae locus observabitur, iuxta arcanum a nobis propositum pag.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Galli Gaulterius Dominus Prior Valletae Petrus Gassendus Theologus Diniensis Provinciales Valois Scotus Delphinatu Galli Diggaesei Angli Tychonis Keppleri