Is enim hollandico telescopio ad perfectiorem amussim redacto, velut alter Prometheus, bacillo hoc optico caelorum abditos recessus lustrans, caelestes ignes, nova inquam sydera veteribus astronomis non visa et incognita, Galaxiae expeditam rationem, antiquis philosophis et astronomis dubiam et perplexam, solaris corporis nubeculas, lunaria scabritiem et dispersas opacitates, Saturnum tricorporeum, Venerem falcatam, ceterorumque planetarum proprios affectus, eorumque omnium simul a sole mendicata lumina (ex quibus ineffabilis astronomicae scientiae lux effulsit), primus nobis detexit.
Hunc tamen tantum virum nec innocentia vitae, nec beneficiorum promerita gratia (quam communem cum optimis quibusque fortunam habet), ab invidia malignantium est tutata. Tristes namque maleficaeque naturae, quas sydere suo Saturnus afflavit, de incognitis sibi scientiis decernendi ius arroganter usurpantes, ideoque omnibus eruditione supra communem conspicuis invidentes, sibique ipsis diffidentes (aeterno, felicis si bona sua nosset, sed ingrati, huius nostri seculi, probro), insolenter adversus eum insurgunt, et pro debita gratia contumeliam (rem vel ipsa morte graviorem) illi concitant: cuius odii causa sola est, quod celebritatem quam sibi ex singularibus dogmatis, peripateticae et vulgariter in scholis receptae philosophiae contrariis, adeptus est, ferre non possunt; licet ea omnia necessariis semper rationibus fulta probataque et experimentis confirmata ubique tradat. Utque tutius fallant et ad suas partes incautos pelliciant, ac in eum, quem impetunt, venenata maledicentiae spicula altius figant, ficto et ementito pietatis et religionis zelo amicti, voce et scriptis, privatim et publice, edicunt, Galilaeum Romae apud Sanctum Officium delatum, citatum eoque loci carceratum, iudicatum, et ad doctrinae a se de mundi systemate traditae abdicationem condemnatum, poenitentiisque solennibus addictum, rursusque carceri, perpetuum (ut aiunt) duraturo, mancipatum; his dicteriis illum, ut nocentissimum et atrocissimis haeresibus impietatibusque contra Catholicam Ecclesiam ac Fidem inquinatum, aeterna infamia obruere satagentes, non alio verisimiliter animo, nisi ut (si res illis ex voto succedat) sibi velut autoribus in posterum illius inventa tribuant et arrogent.
| |
Prometheus Galaxiae Saturnum Venerem Saturnus Galilaeum Romae Sanctum Officium Catholicam Ecclesiam Fidem
|