Sed qua occasione me impulsum scribam, ut hunc laborem susciperem? Permittis ne mihi ut te suasorem extitisse profitear, qui omnium elegantiarum scientiarumque ut peritissimus ita fautor et patronus es praecipuus? Praeterea, cum autori responsum adhuc debeam ad humanissimam et mihi pretiosissimam epistolam, quod propter concatenatos labores et molestias hucusque distuli, quid si Eum publice appellarem Eique suum ipsius opus dedicarem? Facerem hoc, ex alto dissimulata notitia illa quae tuo beneficio cum Eo mihi intercedit, reverenter orando ne nobis exteris divinum hunc ingenii sui partum invideat, nec aegre ferat interpretationem meam: digrederer deinde in laudes Viri, ad quas quicquid pertinere videbitur ad me proxime perscribas oro. Si tamen hoc certis de caussis dissuadebis, nemini alii quam tibi librum dedicare animus est.
Dubito item, an nomen meum exprimere debeam, et an non id autori sit invidiosum futurum, propterea quod ante plures annos a Magistratu meo(677) persuaderi mihi passus sum ut aliquid in Iesuitas vicinos nostros scriberem(678). Eo propendeo, ut aut penitus id omittam, aut ascititium usurpem. Expecto avide consilium tuum, avidissime vero promissam Galilaei appendicem(679), loco Foscarini(680) (quem a Galilaeo separari constitui, nihil obstante continuatione numerorum) adnectendam, quae si intra 2 vel 3 septimanas adhuc allata fuerit, curabo excudatur ante exordium Francofurtani mercatus, quem progressurum spes est, cum praefectus Udenhemii castri infeliciter amissi securum transitum promittere dicatur.
| |
Eum Eique Viri Magistratu Iesuitas Galilaei Foscarini Galilaeo Francofurtani Udenhemii
|