Pagina (303/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Perplacuit autem ex parte tanti viri salutatio atque petitio, quibus eum erga me candorem atque ingenuitatem animi testatus es, ut me Tibi in perpetuum obstrinxeris et addictissimum effeceris; mihique non modice gratularer, si pro eximia doctrina ex Tuis libris a me hausta conceptum aliquem edere possem, qui Tuo arrideret ingenio subtilissimo ac perspicacissimo. Caeterum qualis futura sit Astrologia Gallica, coniicere poteris ex eius idaea, a me nuper typis commissa animi tantum gratia et inter paucissimos amicorum meorum dispersa, quam ad Tuam Excell. mitto in meae erga Te observantiae perpetuae signum. Liber erit maior Commentario Cardani in Quatripartitum Ptolemaei(785), in quo rerum coelestium physica nobilissima, hactenus ignota, tum genuina astrologiae principia, indeque ipsa scientia, physico-mathematice demonstrata, continebuntur. Huius operis spatio 20 annorum collegi materiam universam, et inveni quae invenienda erant; sola superest forma introducenda, cui rei me hoc anno accingam, nisi aliunde impedimentum acciderit. Non est tamen labor unius anni, sed, ni fallor, requirit adhuc quietum ac pacificum triennium, ut opus prodeat suis numeris absolutum. Mitto etiam Tuae Excell. meam Responsionem ad Apologiam Iacobi Lansbergii(786), adversum me editam, pro telluris motu; in qua responsione multae etiam dantur rationes astrologicae mihi peculiares.
      Quod vero spectat ad ipsum telluris motum, valde dolui de his quae Tuae Excell. acciderunt; atque utinam vidisses Solutionem meam(787) ante Dialogorum tuorum editionem, quos cum per solum biduum videre licuisset dum scriberem in Iacobum Lansbergium, tandem paucis ab hinc diebus nobilis quidam meus amicus diutius mihi praebuit invisendos.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Tibi Tuis Tuo Astrologia Gallica Tuam Excell Commentario Cardani Quatripartitum Ptolemaei Tuae Excell Responsionem Apologiam Iacobi Lansbergii Tuae Excell Solutionem Dialogorum Iacobum Lansbergium