Pagina (304/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      In hoc tuo libro multa sane doctissima et subtilissima continentur, philosophica et mathematica, vidique in fine libri 3 illas selectas rationes tuas pro telluris motu, nimirum petitas a fluxu et refluxu oceani, a directione, statione et regressu planetarum, nec non a motu macularum solis. Prima autem ratio evertitur in mea Solutione: ex secunda vero et tertia non video magis probari terrae motum quam eius quietem, cum terra quiescente eadem queant phaenomena demonstrari, etsi non eodem forsan compendio. Tu ea prudentia animique sagacitate vales, ut nullius consilio hac in re indigeas. Attamen Tuam non latet Excell., D. Augustini ingenuitatem atque generositatem maxime commendari ex eius Retractationum libro, quo a nemine alio vinci, sed se ipsum vincere, voluit, ne de se ipso alius triumphum ageret, sicque ingeniorum saluti et suae famae integritati sagacissime consuluit.
      Circa meum de longitudinum scientia negotium, sciet Tua Excell. nullam adhuc mihi factam fuisse remunerationem, sed viros doctissimos et Tibi amicos DD. Gauterium(788), Priorem Valetae, et Gassendum(789), Theologum Diniensem, Provinciales, tum D. Valesium(790) Scotum, sed in Delphinatu Regis Thesaurarium generalem, ac tandem D. Severinum Longomontanum, ad me humanissime scripsisse, eosque omnes meam longitudinum scientiam approbasse, e contra vero ultimam meorum iudicum sententiam condemnasse: ex quibus litteris cum ultimae illius sententiae pateat iniquitas, iam mea remunerationis spes renovatur. Scripseram etiam ad DD. Schickardum(791) et Hortensium(792), sed eorum responsiones nondum(793) accepi; sique aliqua mihi fiat remuneratio, brevi in lucem edam sequentia a me quoque inventa:


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Solutione Tuam Excell Augustini Retractationum Tua Excell Tibi Priorem Valetae Gassendum Theologum Diniensem Provinciales Valesium Scotum Delphinatu Regis Thesaurarium Severinum Longomontanum Hortensium