Pagina (305/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      1. Paralaxium doctrinam completam accuratissimam, et praxi accommodatissimam, qua ipsius lunae tabula paralaxium exactissima construetur;
      2. Peculiarem modum inveniendae paralaxeos solis, simulque verae obliquitatis eclipticae, per solam visi solis observationem: quo sane artificio tutius sine eclipsibus quam cum eclipsibus extruentur tabulae motuum solis et lunae;
      3. Verissimam methodum aequandi temporis, a Tychone, Longomontano et Kepplero tantopere quaesitam, nulli autem ante me cognitam;
      4. Genuinam et accuratam rationem inveniendi vera loca fixarum, citra probrosum illum in natura circulum, quo ipsa fixarum loca per lunam aut alios planetas, moxque eorumdem planetarum loca per easdem fixas, corriguntur; quod certe arcanum est totius astronomiae maximum.
      In quibus 4 inventis et longitudinum scientia, a me tradita, universae astronomiae absolutissima consistit(794) perfectio: ego enim praeter haec nihil amplius video necessarium ad ipsius astronomiae perfectionem, sique Tibi quid aliud necessarium videatur, pergratum mihi feceris si de eo me monueris, ut eius incumbam inventioni. Brevi autem in lucem editurus sum appendicem ad librum scientiae longitudinum, in qua, reipublicae astronomicae exhilarandi gratia, continebuntur quartum ex supra positis inventis, cum nova et facile methodo inveniendi lineam meridianam accuratissimam, a multis desideratam, quae ipsis etiam motuum tabulis restituendis tutissime deserviat: est enim linea meridiana primum astronomiae fundamentum. Interim vero Deum optimum maximum deprecor ut Tuae Excell. sanitatem mentis et corporis in longos annos conservet, Te vero ut me Tua digneris benevolentia atque responsione circa doctrinam longitudinum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Paralaxium Peculiarem Verissimam Tychone Longomontano Kepplero Genuinam Tibi Deum Tuae Excell Tua