Pagina (311/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Codice citato nella informazione premessa al n.° 2613, car. 142r. - Minuta autografa.
     
      Nobilissimo et Amplissimo virorumDn. Aelio Deodato, I. C.to, fautori meo singulari,
      Lutetiam,
      S. P.
     
      Vir amplissime,
     
      Recte mihi redditum est quicquid hactenus litterarum ad me dedisti; quarum novissimas, 6 Aprilis scriptas, nudiustertius a Metensi tabellario accepi, et opportune sub id ipsum tempus hae Schiccardicae sunt allatae, quas eidem ferendas committerem, apertas ut vides. Nimirum huc rediit infelicissima miserrimaque nostra patria, ut ne quidem amicorum colloquia libera sint amplius, verum suspicacissimi victores omnia sibi patere velint. Bona tamen fortuna quapiam ita factum est, ut et mihi legere liceret epistolam illam: in cuius extrema parte quae de telescopio scribuntur, mihi quoque (nec enim dissimulo) salivam moverunt. Pridem est, cum ego quoque nobilissimum hoc instrumentum habere discupio; nec id parare omisissem, nisi magnitudo impensae, quam verebar, et egestatis meae conscientia, me absterruissent. Si tamen 16 aut summum 20 coronatorum pretium non excederet, ingenti profecto me beneficio profiterer affectum, si pro me quoque tale procurares.
      Pudet me, quod in hunc usque diem magno illo Galilaeo nondum responderim. Non autem negligentia haec, sed reverentia, potius est; quia tantum virum ek tu parachréma appellare non sustineo; diligentius autem aliquid scribere, labores scholastici, quibus penitus immersus sum, haud sinunt. Quae eadem causa est, quod praefationem Systematis Copernicani non eo quo parabam spiritu pertexere potui.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Amplissimo Deodato Aprilis Metensi Schiccardicae Galilaeo Systematis Copernicani