Pagina (323/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Vale.
     
      Parisiis, 17 Maii 1635.
      [vedi figura 3122.gif]
     
     
     
      3123*.
     
      UGO GROZIO a GHERARDO GIOVANNI VOSSIO [in Amsterdam].
      Parigi, 17 maggio 1635.
     
      Dalla pag. 148 dell'edizione citata nell'informazione del n.° 2977.
     
      .... Sunt et quae studia in commune nobis amata tangunt, de quibus agere tecum debeam. Vir in omni mathematum parte summus, in philosophia caetera non infimus, Galilaeus Galilaei, Iesuitarum in ipsum odio, ac Principis Thusci, sub quo vixit, socordi metu, coactus Romani ire, ideo quod terram movisset, non vetante vestro Hortensio, dure habitus, ne (sic) maius vitaret malum, quasi ab Ecclesia edoctus, sua scita rescidit; neque eo vitavit infortunium, sed in Etruriam remissus est, ea lege ut et ibi esset in custodia, quanquam liberiore et quam evadere ei non esset difficile si receptum alibi videret. Sunt heic amici eius, qui cogitationem de Amstelodamo subiecerunt, sperantes ibi posse eum et tuto vivere et reperire quantum necesse est ad senectutis et studiorum solatia(836). Praeclara enim opera parata habet de his quae in aqua supernatant, aliaque ad varias sapientiae partes pertinentia. Rogo explores quid vestris proceribus super hac re futurum sit sententiae. Dialogum Galilaei, anno 1632 Florentiae editum, an videris nescio. Est scriptus italico sermone, ea rerum reconditarum peritia, ut nullum nostri saeculi opus ei comparare audeam, antiquorum multis praeferam....
     
     
     
      3124*.
     
      MARINO MERSENNE a NICCOLÒ FABRI DI PEIRESC in Aix.
      [Parigi], 26 maggio 1635.
     
      Bibl. Nazionale in Parigi. Fonds français, n.° 9543, car.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Maii Amsterdam Galilaeus Galilaei Iesuitarum Principis Thusci Romani Hortensio Ecclesia Etruriam Amstelodamo Galilaei Florentiae Aix Parigi Parigi