Di V. S. molto Ill.re et Ecc.maS.r Galileo.
Dev.mo Ser.reF. F.
3148*.
MATTIA BERNEGGER ad ELIA DIODATI in Parigi.
[Strasburgo], 29 giugno 1635.
Bibl. Civica di Amburgo. Codice citato nella informazione, premessa al n.° 2613, car. 149t. - Minuta autografa.
.... Mitto praeterea, per eorundem(894) aurigam, cum Thurneisserum(895) quem requiris, tum etiam exemplaria tria Systematis Galilaici mundiori charta; quorum unum tamen velim nobilissimo viro Dn. Marescoto seniori(896) transmittas, eundemque reverentissime verbis meis salutes. Optime de me meritus est virorum eximius, unde referendae qualitercunque gratiae occasionem quamcunque capto. Nisi forte putaveris, ipsum ab hoc genere studiorum alieniorem: tum enim arbitratu tuo de libro disponere liceto. Quid si mitteres eum ad nostrum magnum illum Galilaeum? nam pagellae istae, separatim antea subinde missae, sine dubio vitium in itinere ceperunt. Colligo dubiorum et errorum meorum in versione occurentium indicem, quem si adhuc ante discessum eorum quos tibi commendo(897) licuerit absolvere, secum ferent cum litteris ad Galilaeum, abs te, ita rogo, curandis; sin antevertunt, illae proxime sequentur. Pro Thurneissero ceterisque nihil posco pretii, nisi quod ingens pretium hoc existimabo, si telescopium mihi procurabis, aere meo comparandum. Viginti coronatos obtulisse memini(898); sed nunc, re melius expensa, ne triginta quidem numerare detrectabo: adeoque re quasi certa mercatorem quendam Venetum, domo Augustanum, nomine Reymundum Schorer, per filium convictorem meum oravi, ut, si forsan instrumentum illud ei reddatur, id exsoluto pretio ad me mittere velit; et faciet, uti confido.
| |
Parigi Strasburgo Amburgo Thurneisserum Systematis Galilaici Galilaeum Galilaeum Thurneissero Venetum Augustanum Reymundum Schorer
|