Andrea Sozzi, M.o di Casa.
Fuori: Al molto Ill.re Sig.r et P.ron Oss.moIl Sig.r Galileo Galilei.
Arcetri.
3221*.
GIO. GHERARDO VOSSIO a UGO GROZIO in Parigi.
Amsterdam, 5 dicembre 1635.
Dalla pag. 303 dell'opera citata nell'informazione premessa al n.° 2947.
Illustrissime Domine,
Quod de negotio summi viri Galilaei Galilaei(1128) tarde adeo rescribam, diutina fecit ab urbe absentia syndici nostri Guil. Borelii(1129), qui rem omnem apud Dominos Ordines fideliter procuraturum se recepit; nec sane ad eam rem alter magis idoneus eligi poterat: sed non puto eum affore ante Christi Natalem. Magnus est affectus procerum urbis nostrae erga Galilaeium, eorum saltem quibus scientia in pretio est. Ante omnes praedicare debeo Nob. Realium(1130), qui nihil aeque exoptaret quam ut Galilaeius, praetextu offerendi Ordinibus nostris suas de re maxima cogitationes, has ipse in terras veniret. Poterat, inquit, opera hinc dari, ut figere hic domicilium vellet. Sed votum hoc viri, de suo etiam largiri ad detinendum parati, metuo ne, provecta in istac Galilaei aetate, plane frustra sit....
3222*.
GIO. MARTINO RAUSCHER a MATTIA BERNEGGER in Strasburgo.
[Tubinga], 6 dicembre 1635.
Bibl. Civica di Amburgo. Codice citato nella informazione premessa al n.° 2712, car. 108. - Minuta autografa.
.... Systema Copernicanum accepi, cuius precium in rationibus (nempe Ioachimi cum Imperiali) a te notatum expecto. Illum librum Lansius(1131) noster nunc habet....
27 Novemb.(1132) 1635.
3223.
GIOVANNI PIERONI a [GALILEO in Arcetri].
| |
Sozzi Casa Galileo Galilei Parigi Domine Galilaei Galilaei Guil Dominos Ordines Christi Natalem Galilaeium Nob Galilaeius Ordinibus Galilaei Strasburgo Tubinga Amburgo Copernicanum Ioachimi Imperiali Lansius Novemb Arcetri
|