Pagina (477/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Nunc, dum et quaero interpretem, et bibliopolae longius absentis exquiro voluntatem, annus abiit. Oravi autem atque adeo exoravi virum, aviti generis splendore inxta ac virtutum et eruditionis exquisitae, multiplici iunctae cum experientia, decoribus illustrem, Aelium Deodatum Iurisconsultum Parisinum, ut hanc nobis interpetrandi commodaret operam; qua ille benevole praestita, non minus ac tu facta prompte scripti copia, rempublicam litterariam ipsamque posteritatem demeruistis insigniter. Nam de autore ipso, et quomodo is institutum hoc nostrum accepturus sit, non habeo dicere. Cum enim ille (quod nunc primum ex epistola tua recte didici, et ex uno alteroque loco Systematis antea subobscure conieci) suis ab aemulis, ad quos refellendos hic comparatus Apologeticus est, indignissime tractetur, fieri sane queat ut librum, tot per annos domi habitum, nunc demum in lucem aliena curiositate protractum nolit; ne scilicet, adversando responsandoque publice, istos ex insanis insaniores efficiat. Est enim haec natura talium hominum, qui persuasionis pertinacia iam occalluerunt, ut implacabili diversa sequentibus indicto odio, etiamsi commonstrato errore caussa ceciderint, non tantum non cedant, sed de genu etiam pugnent adversus manifestam veritatem; ad haec hominum vulgus, hoc est imperitissimum iudicem etiam eorum quae ante pedes sunt, in partes vocent; ad estremum calumniis certent, adversum quas, cum omnia feceris, arma silentio tutiora nulla reperies: ut proinde credibile sit, sapientissimum virum inimicorum impotentiam, furorem atque vaecordiam generoso contemptu magnanimoque silentio dehinc ulcisci, hoc est contumeliae ipsi contumeliam facere, malle.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Aelium Deodatum Iurisconsultum Parisinum Systematis Apologeticus