Pagina (485/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Pretium huius instrumenti si scivero, Excell. Vest. summa cum gratiarum actione solvetur, et ego et Dominus Berneggerus erimus semper obligatissimi Escellentiae Vestrae: quocirca igitur maximas ago gratias, quod meas litteras adeo dignari voluerit et hac de causa Reverendiss. Dn. Patri Vulgentio adscribere, qui alias nobis nostraeque familiae totae, ob suam eminentem prudentiam, virtutem et integritatem vitae, optime cognitus nosterque maximus fautor et moecenas fuit.
      Caeterum de Dialogis translatis longe ante notitiam E. V. habuisse firmiter credo, cum scirem Excellentis. Dn. Berneggerum saepius litteris per Dn. Diodati E. V. confirmasse. Ego minimus gaudeo ex animo, quod me tantum fortuna donaverit, ut possim illos in lingua latina legere, qui adhuc careo hac italica; siquidem ex Germania quotidie expecto conforme exemplar, ut et unum de circulo proportionali, itidem translatum ab Excellentiss. Dn. Berneggero(1229). Quod super est, E. V. etiam atque etiam rogo, excusatam habeat audaciam meam in litteris; siquidem qui nisi sub umbra tanti viri obtectus non accessissem hisce meis puerilibus litteris Excell. Vestram. Comendo me meaque studia Excellentiae Vestrae quam humillime; iuxtaque augurationem a Nostro Deo Optimo Maxime omnis prosperitatis, sit Sua Excellentia a me quam submisse salutata.
     
      Datae Venetiis, adì 9 Febrar. 1636.
      V. Excellentiae
      ObligatissimusEmanuel Schorer.
     
      Fuori, d'altra mano: Al molto Ill.re Sig.r, Sig.r Oss.moIl Sig.r Galileo Galileij.
      Fiorenza.
     
     
     
      3263*.
     
      BONAVENTURA CAVALIERI a GALILEO in Firenze.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Excell Dominus Berneggerus Escellentiae Vestrae Reverendiss Vulgentio Dialogis Excellentis Germania Excellentiss Excell Excellentiae Vestrae Nostro Deo Optimo Maxime Sua Excellentia Venetiis Febrar Excellentiae Schorer Galileo Galileij Firenze