Pagina (510/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Apologiae 200 exemplaria, atque ita paullo plura quam petierat Peleus(1291) vester, mercator quidam nostras ad vos curanda suscepit, quibus addidi quatuor alia chartae mundioris, quorum unum nobilissimo Marescoto patri(1292) cum perofficiosa salute nomine meo reverenter exhiberi velim, cetera tuo arbitratu dividantur. Si iudicaveris, magnum illum Grotium(1293) a tenuitate munusculorum eiusmodi non abhorrere, unum et ipsi dabis, eiusdemque patrocinio et gratiae me commendabis.
      Elzeviriis misi Francofurtum exemplaria 300 Apologiae et 438 Systematis. Mercatus satis frequens isthic iam futurus creditur. Typographus, qui utrumque librum excudit, impostura fraudibusque suis non exiguum damnum mihi intulit: quod tamen in levi duco patienterque fero, dummodo bono publico serviatur, et Galilaei tuaeque voluntati (quorum favorem quantisvis opibus antepono) satisfiat.
      Tubingenses avide expectant epicedia Parisiensium Schiccardi amicorum, de quibus spem ipsis feceram; quae una expectatio Parentalium editionem(1294) hactenus est morata. Si respondere dignatus fueris, nolim mittas litteras ad Ioannem Solcourt, mercatorem nostratem, qui et care vendit et tarde eas reddit (quomodo nuper tuas ante semestre scriptas demum reddidit; quanquam haec, ministrorum eius culpa, non ipsius, esse videtur), sed ad Petrum Tripponet, virum valde officiosum et humanum, qui etiam Apologiae exemplaria transmittit. V.
     
      4 April.(1295) 1636.
     
     
     
      3286*.
     
      PIETRO DE CARCAVY a GALILEO in Firenze.
      Parigi, 15 aprile 1636.
     
      Bibl. Naz.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Peleus Marescoto Grotium Francofurtum Apologiae Systematis Galilaei Parisiensium Schiccardi Parentalium Ioannem Solcourt Petrum Tripponet Apologiae Firenze