Pagina (561/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
     
     
      3329*.
     
      MATTIA BERNEGGER a GIOVANNI STEINBERGER in Croazia.
      [Strasburgo], 27 luglio 1636.
     
      Bibl. Civica di Amburgo. Codice citato nella informazione premessa al n.° 2613, car. 186r. - Minuta autografa.
     
      Ioh. Steinbergero,
      in Croatiam.
      .... Cui [libro] adiungo quoque Copernicanum Systema Galilaei, non ut tibi proprium sit (non enim, credo, delectaris, forsan etiam offenderis, ista paradoxo philosophia), sed ut per occasionem in Italiam ad autorem ipsum transmittas. Quod caute tamen faciendum erit, ne in cuiusquam alterius manus liber incidat. Audio enim, eximio illi summoque viro per aemulos, vel inimicos potius, excitata pericula propter opus illud italice vulgatum; quod ipsum si transalpinorum curiositate conversum cernerent, metuendum foret ne acrius ipsum persequerentur. Ceterum hanc missionem (nisi certae occasionis alicuius improvisa commoditas aliud suadeat) velim differas, usque dum litterae meae ad Galilaeum ipsum scribendae subsequantur. Quibus addam indicem aliquot locorum Systematis, in quibus convertendis expedire me non potui, ut saltem in editione secunda primae vitia corrigi queant. Hunc autem indicem nunc quidem colligere per alias occupationes non vacavit. Constitui quoque ab autore petere, ut mihi telescopium astronomicum aere meo procuret. Quid videtur? anne spes est, voti me compotem fore? et qua via instrumentum illud ibit ad me? numquid Augustam per te curari poterit? Certe, quantumcunque pecuniae hoc nomine expendes, bona fide me redditurum dubitare noli....
     
      17/27 Iul.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Croazia Strasburgo Amburgo Croatiam Copernicanum Systema Galilaei Italiam Galilaeum Systematis Augustam Iul