Cum reverentia debita supplex proponit Galilaeus de Galilaeis, Nobilis Florentinus, Mathematicus primarius et Philosophus Magni Ducis Hetruriae, se summa diligentia et cura inquisivisse et (sicuti confidit) invenisse modum certum, quo omni tempore et in omni loco terrarum et marium iudicari poterit et nosci ab omnibus vera longitudo loci ubi consistunt aut versantur, et quanto spatio locus iste orientalior aut occidentalior distabit ab urbis aut civitatis aut portus alicuius vero meridiano, quem quisque sibi proposuerit. Quae inventio eius, cum futura sit rei maritimae et navigantibus valde commoda et utilis, et praecipue subditis Celsitudinum Vestrarum, qui per omnia maria et terras celeberrimas suas peregrinationes et navigationes cum gloria maxima iam instituerunt et quotidie porro instituunt, et commercia amplissima ubique quotidie dilatant; permotus etiam amore augendae gloriae Vestrae et honore praemii qui ad ipsum supplicem perveniret, si mereretur in re tam insueta et multum desiderata, qualis est longitudinum scientia; voluit ergo inventum hoc suum Vobis potius, Illustrissimi Domini, praeteritis aliis omnibus gentibus et nationibus, offerre et humiliter dicare. Supplex itaque rogat, velint, iubeant Celsitudines Vestrae committere viros aliquos eruditos et rei de qua agitur gnaros, etiam probos et fidei optimae, quibus (consideratione habita provexissimae aetatis inventoris et dissiti loci ubi moratur, quae aetas non admittit eius praesentiam in his Provinciis), quibus, inquit, scripto inventum suum sub fide optima aperiat et examini subiiciat; ut tandem ex relatu ipsorum commissariorum vestrorum Vos, Illustrissimi et Potentissimi Domini, iudicetis de fide et certitudine propositionis, nempe inventionis longitudinis locorum, et re probata honorem praemii tam optatae demonstrationis ipsi adiudicetis.
| |
Galilaeus Galilaeis Nobilis Florentinus Mathematicus Philosophus Magni Ducis Hetruriae Celsitudinum Vestrarum Vestrae Vobis Illustrissimi Domini Celsitudines Vestrae Provinciis Vos Illustrissimi Potentissimi Domini
|