Da S.ta Maria a Campoli, 22 Settembre 1636.
Di V. S. molto Ill.re et Ecc.maDevotiss.mo e Oblig.mo Se.re
Alessandro Ninci.
3358.
UGO GROZIO a GALILEO [in Arcetri].
[Parigi, 20 settembre 1636].(1487)
Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. I, T. XV, car. 18. - Autografa.
Cognationem nobis esse cum caelo, ex tuis maxime operibus didici, Vir sapientissime, omnem humanum conatum superantibus, quibusque effectum est ut neque veterum scripta desideremus, neque metuamus ne ulla posteritas de hoc saeculo triumphet. Nolo id mihi gloriae sumere, ut me inter discipulos tuos fuisse dicam; magni enim est ingenii ista, vel te praeeunte, assequi: inter admiratores si me dixero semper fuisse, nihil mentiar; felicem vero me, si qua tuis partubus, in immortalitatis lucem exeuntibus, obstetricari possim. Quae causa est cur, ubi ex amicorum optimo Adeodato(1488) intellexissem, te post tot exquisitissima studia etiam ad illam tam diu, tam frustra, quaesitam longitudinis depraehensionem adiecisse vim perspicacissimae mentis, non ignarus quantum in eo momentum navigantibus versaretur, Batavis, et maris et maris domitorum domitoribus, praecipue sacrandum hoc repertum, cunctas humani generis utilitates post se relicturum, iudicarem. Viam monstravi quam ineundam censerem, cui spero successum adfore dignum tanti operis merito, paratus in id conferre quicquid aut meae aut amicorum est opis. Veneror te, qui, ista aetate, tam ingratos expertus animos, adversus utrunque invictus, et haec et alia plurima ac maxima suscipere pergas.
| |
Maria Campoli Settembre Oblig Ninci Arcetri Parigi Vir Adeodato Batavis
|