Illustrissimorum Ordinum responsum, italice conscriptum et a scriba Illustrissimorum Ordinum subsignatum, Nob. Realius ad D. Galileum propediem daturus est, ad te missurus, ex quo omnia quae gesta sunt tibi perspecta erunt. Interim illud scias, gratissimum Illustriss. Ordinibus fuisse Nobilissimi Galilei munus, idque eo magis quod a tanto viro, cuius famam et existimationem non nesciunt esse maximam, primis ipsis inter tot Europae principes offeratur. Praeterea, ut tanto citius et commodius res ista promoveretur, ipsum D. Realium rogarunt ut examini inventi interesset, imo praeesset, iuxta delegatos me et Blauvium(1562) nostrum et, si opus videretur, Clarissimum Golium(1563), professorem Leidensem. Quod ad me attinet, dudum antehac suspicatus fui, et Domino Bechmanno(1564) et Blauvio indicavi, non esse aliam Domino Galileo viam inveniendarum longitudinum quam per Ioviales: et ecce divinationi meae respondit eventus. Rogo autem te, ut apud ipsum me excuses quod iam nullas per te dem ad illum literas. Decrevi istud agere, ubi Nob. Realius, qui cras denuo Hagam cogitat, redierit, et ad Illustrissimum Grotium scripturus est missurusque resolutionis Illustrissimorum Ordinum apographum italicum.
Scriptorum Wilielmi Schiccardi curam ut quantum poteris per occasiones haheas, ex animo rogo. Spero Deum Optimum Maximum non permissurum, ut cum Academia Tubingensi funditus deleantur.
Si ad Dominum Peirescium ant Gassendum scribis, indica, quaeso, me ad Illustrem Peirescium quam primum transmissurum observationem eclipseos lunae anni 1635 mense Augusto a me habitam.
| |
Ordinum Illustrissimorum Ordinum Nob Galileum Illustriss Nobilissimi Galilei Europae Realium Blauvium Clarissimum Golium Leidensem Domino Bechmanno Blauvio Domino Galileo Ioviales Nob Hagam Illustrissimum Grotium Illustrissimorum Ordinum Wilielmi Schiccardi Deum Optimum Maximum Academia Tubingensi Dominum Peirescium Gassendum Illustrem Peirescium Augusto
|