Pagina (652/744)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Vir Praestantissime,
     
      Ita de me merita est civitas Amstelodamensis, ut quicquid possim, id semper ad iuvanda eius commoda promovendamque eius gloriam promptissimo animo sim collaturus. Quare cum ad notitiam meam pervenisset viri in sublimibus studiis egregii Galilaei cogitatio ad deprehendendos locorum terra marique ad coeli partes respectus, statim dixi honorem dedicandi laboris huius ad Ordines Foederatos, qui pridem omnia ingenia ad huius rei inquisitionem invitarant, iure optimo pertinere; utendum autem commendatione eius civitatis, cuius talia sciri plurimum interest; in ea civitate, imo in omni Foederatorum imperio, neminem esse qui meritis, auctoritate, rerum etiam istarum recta diiudicatione, par sit Nobilissimo D. Realio, quare per eum parandos aditus sapientiae, audientiam sibi postulanti. Secutus est, me auctore, annitente D. Elia Deodato, Galilaeus hoc consilium, quod ipsius D. Realii, tuaque et amicorum aliorum prudentia, eousque perductum est feliciter, quoad usque negotii status patitur. Quod restat, id a Galilaei primum perspicacia, deinde a Foederatorum Ordinum magnanimitate, expectabimus. Valde autem laetatus sum, quod huius rei notio ipsi D. Realio, tibique et Blavio nostro, omnibus et amicis meis et ad eam rem necessaria quae sunt omnia aliunde superque habentibus, delegata est: digni enim estis quos Respublica triumviros sacris naturae aperiendis demerendoque humano generi faciat. Legi cum voluptate decretum, dignum tantae rei maiestate; nihilque magis opto, quam ut pulcherrimae molitionis fructum gustare aetas nostra incipiat, incrementa haud dubie cum posteritate sumpturum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVI. Carteggio 1634-1636
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 744

   





Praestantissime Amstelodamensis Galilaei Ordines Foederatos Foederatorum Nobilissimo D Realio Elia Deodato Galilaeus Realii Galilaei Foederatorum Ordinum Realio Blavio Respublica