Pagina (11/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ut autem interim non ignores quid in consessu Illustrissimorum Ordinum decretum sit, sic habe.
      Intellecta propositione tua, gratias non tantum egere Nobilissimo Realio, verum ut etiam is Dominationi vestrae ipsorum nomine quam maximas ageret, petierunt; facta promissione, si inventum iudicetur praxi reperiendarum longitudinum idoneum, non uno modo Dominationem vestram ulteriorem ipsorum gratitudinem laborumque compensationem experturam. Hinc, ad examen inventi tui et totius negotii promotionem, commendarunt nobis tribus, scilicet Nob. Realio(26), Ortensio, Blauvio, ut, post quam Nobilissima Dominatio vestra omnia quae penes se habet requisita exhibuerit, non modo ea expendamus, verum etiam ad praxim revocemus, primique viam ac modum eruditis ostendamus longitudines locorum per orbem terrarum passim emendandi.
      Haec sunt quae in causa Dominationis vestrae coram Illustrissimis Ordinibus peregimus; quae si grata habeas, superest ut necessaria media nobis procures, quae ad inchoandum hoc opus scribebas penes te iam parata adesse, aut adhuc mansisse excogitanda, quae nos quoque admodum avide iam dudum expectamus. Sed fortasse curiosa est Nob. Dom. V. sciendi, quid hac de re nos sentiamus, et an non aliqua dubia nobis inter quotidianos pene sermones inciderint. De iis igitur aliquid dicam, quod Dominationi vestrae dabo secum expendendum.
      Post crebras inter nos in utramque partem disputationes, visum est Nob. Realio(27) et Blauvio, inventum Dominationis V., ob summam quietem quae requiritur inter observandum, in mari non posse revocari ad praxim.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Illustrissimorum Ordinum Nobilissimo Realio Dominationi Dominationem Nob Ortensio Blauvio Nobilissima Dominatio Dominationis Illustrissimis Ordinibus Nob Dominationi Nob Blauvio Dominationis V