Ego vero pro Dominatione vestra contendebam sufficere si iam nunc in terra ad usum revocari possit, quippe hinc insulas, portus omnes, quo ad meridianorum distantias, posse rectificari; reliqua commendanda esse industriae humanae, quae vel magis ardua tum invenit, tum superavit: cui meae sententiae post modum et ipsi acquieverunt.
Hinc de telescopio agere coepimus, comperimusque nulla in Batavia hodie, quae tantam praecisionem polliceri queant quanta ad eas observationes requiritur: solent enim etiam optima discum(28) Iovis hirsutum offerre et male terminatum, unde Ioviales in eius vicinia non recte conspiciuntur; atqui novit Dominatio vestra requiri in primis tam Iovialium quam Iovis discos bene terminatos, ut coniunctiones et emersiones intra unum temporis minutum rite observentur. Quod et si a telescopio Dominationis vestrae haud dubitaremus praestari, non tamen vidimus quomodo in Holandia tam exquisita possemus nancisci, quandoquidem omnes artifices rudes experimur et dioptricae quam maxime ignaros. Itaque rogandam censuimus Dominationem vestram, an non aliquod auxilium nostris artificibus praestare queat, ut telescopium ad maiorem perfectionem reducatur; quamquam ego pro mea parte numquam hic desperaverim, sed viam noverim, ad talem perfectionis gradum, qui instituto inveniendarum longitudinum sufficiat, telescopium feliciter perducendi.
Circa motum Iovialium visum nobis fuit, ephemerides requiri tam exactas, ut saltem in annum unum phaenomena praedici queant; theorias item tam firmas, ut sufficiant per omnia zodiaci loca.
| |
Dominatione Batavia Iovis Ioviales Dominatio Iovialium Iovis Dominationis Holandia Dominationem Iovialium
|